라틴어 문장 검색

De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장1)
Haud sum ignarus fabulosum visum iri tantum ullis mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum verba, subisse, sacrificasse apud deos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장1)
inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장10)
At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, iuniores periculo ac metu continuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장1)
et Valentini animum laudabant, consilium Auspicis sequebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장2)
quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:4)
Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 1:2)
Fidibusne LatinisThebanos aptare modos studet auspice Musa,an tragica desaeuit et ampullatur in arte?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0310)
dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis sternitur et ritu decies centena dabuntur antiquo, veniet cum signatoribus auspex.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X135)
Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:3)
Soli Postumiano antiquior visa est instruendarum cura defensionum, in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogavi, insinuatumque omnibus, ut ab exorto die se nobis indulgerent, quandoquidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:2)
Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:27)
arcis phoebique sacerdos aut subrogatum intellegimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3191)
avspicibus coeptorum operum Iovi, qui arcis deus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 201)
peritissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus coeptorum operum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2013)

SEARCH

MENU NAVIGATION